Bruto se dirige al mismo lugar para enfrentarse a los massilienses. Desde los campamentos de C. Trebonio se observa perfectamente la angustia de los que habían quedado en Massilia.

Ciu. 2, 5.- Eodem Brutus contendit aucto navium numero. […] Itaque suos cohortatus, (…) plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Treboni atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus publicis locis custodiisque aut ex muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum inmortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab his exposcerent…

1, 25. Canes et corcodilli

Consilia qui dant prava cautis hominibus
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
a corcodillis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere coepisset canis,
sic corcodillus ‘Quamlibet lambe otio,
noli vereri’. At ille : ‘Facerem mehercule,
nisi esse scirem carnis te cupidum meae’.

4, 16. De capris barbatis

Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,
hirci maerentes indignari coeperunt
quod dignitatem feminae aequassent suam.
“Sinite,” inquit, “illas gloria vana frui
et usurpare vestri ornatum muneris,
pares dum non sint vestrae fortitudinis.”
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi
habitu esse similes qui sunt virtute impares.