Mientras en Hispania Afranio y Petreyo se habían rendido ante César, C. Trebonio, legado de César, dirige las operaciones del sitio de Massilia.
Ciu. 2, 1.- Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania ad id mare quod adiacet ad ostium Rhodani. Massilia enim fere ex tribus oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra. […] Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.
El asalto se va dilatando debido a las obras que tienen que realizar y a las escaramuzas de los álbicos, que siguen las órdenes de los massilienses.
Ciu. 2, 2.- Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent. […] Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido, ignesque aggeri et turribus inferebantur; quae facile nostri milites repellebant, magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
