Surgen enfrentamientos entre las legiones de César y Pompeyo. Pero de nuevo una aparatosa tormenta dificulta el aprovisionamiento del ejército de César.
XLVIII.- Accidit etiam repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret. […] Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit. […] Neque civitates quae ad Caesaris amicitiam accesserant frumentum supportare, neque ii qui pabulatum longius progressi erant interclusi fluminibus reverti neque maximi commeatus qui ex Italia Galliaque veniebant in castra pervenire poterant. [VOX]
L.- Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar reficere pontes, sed nec magnitudo fluminis permittebat neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur;…
Ataque a los pompeyanos y botín.
LV.- Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui inopinantis pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur. [VOX]
Varias ciudades hispanas se suman a la causa de César y pronto cambia la situación de su ejército hasta tal punto que Afranio y Petreyo, desesperados, deciden cambiar el escenario de la guerra y trasladarse a la Celtiberia en busca de mejores condiciones para la resistencia.
LX.- […] Magna celeriter commutatio rerum: perfecto ponte, magnis V civitatibus (Oscensibus, Calagurritanis, Tarraconensibus, Iacetanibus, Ausetanis) ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum quae cum Pompeio per Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.
