Más textos de Cicerón. No hay que olvidar que contamos en la red con la edición bilingüe de De amicitia y con los textos con ayuda hipertextual de nuestro Departamento. Aquí tenéis un pequeño resumen que puede servir para fijar la situación y el tema de la obra.

Estos textos pueden venir bien para el repaso de la expresión de la comparación: la subordinación comparativa, y los grados del adjetivo.

4. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar quia cum Scipione vixerim: quocum mihi coniuncta cura de re publica et de privata fuit; quocum et domus et militia communis, et, id in quo est omnis vis amicitiae, voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore.

6. Est autem amicitia nihil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate summa consensio; qua quidem haud scio an, excepta sapientia, quidquam melius homini sit a diis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum est; illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris, quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem; sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet; nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.
(…)
Tales igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere (…). Amicitia res plurimas continet. Quoquo te verteris, praesto est; nullo loco excluditur; numquam intempestiva, numquam molesta est: itaque, non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci nominantur fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.