César envía por delante hacia Hispania a su legado C. Fabio.
XXXVII.- Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus tribus in Hispaniam praemittit celeriterque Pyrenaeos saltus occupari iubet qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones quae longius hiemabant subsequi iubet…
Se suceden los primeros combates entre las caballerías de los ejércitos.
XL. Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicore flumine pontes effecerat duos inter se distantes milia passuum IV. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant. […] …subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et Afranio, [Afranius] duabus Fabianis occurrit legionibus. Cuius adventu nuntiato, L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit, ne ab equitatu circumveniri posset…
César llega a Hispania, ordena reconstruir el puente dañado por la tempestad y emprende camino hacia Ilerda.
XLI.- Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC quos sibi praesidio reliquerat in castra pervenit. Pons qui fuerat tempestate interruptus paene erat refectus; hunc noctu perfici iussit. Ipse, cognita locorum natura, ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque omnia impedimenta, et postero die omnibus copiis, triplici instructa acie, ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afranii constitit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem…
