El vocabulario de este texto está disponible en la web del Departamento. En este texto revisaremos los siguientes contenidos gramaticales: valores de ut y cum, la oraciones de infinitivo, usos de gerundio y gerundivo y el estilo indirecto.

Problemas para Domicio en Corfinio al negarle Pompeyo su auxilio.

XIX-XX. Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos ne animo deficiant, quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis conloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret atque omnia trepidantius timidiusque ageret quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem conloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat sese rem in summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse: proinde, siqua fuisset facultas, ad se cum omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.

Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, primo vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis conloquuntur: obsideri se a Caesare; opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere. (…) Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius potestatem tradere. (Ver estructura sintáctica de esta última parte)