Julio César. MankiewiczPodéis ver el vocabulario de estos textos en nuestra sección de textos latinos. Pueden venir muy bien para repasar las formas nominales del verbo, infinitivos y participios sobre todo.

En la ciudad de Iguvio, sus habitantes muestran su adhesión a César haciendo huir al pretor Thermo que fortificaba la ciudad para hacer frente a César.

XII.- Interea (Caesar) (…) Curionem cum tribus cohortibus quas Arimini et Pisauri habebat mittit. Cuius adventu cognito, diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe educit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit. Quibus rebus cognitis, confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur.

Por todas las ciudades que va pasando encuentra partidarios que se van sumando a su ejército.

XV.- Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat ad eum legati veniunt. Milites imperat; mittunt. Interea legio XII Caesarem consequitur. Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat; qui, Caesaris adventu cognito, profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus a magna parte militum deseritur. Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa.

César continúa avanzando.

XVI.- […] Ipse unum diem ibi rei frumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant qui erat ab oppido milia passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso, celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt. Caesar, legionibus traductis, ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.

La ciudad de Sulmona abre sus puertas a César.

XVIII.- […] Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII cohortibus quinque. Sulmonenses, simul atque nostra signa viderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petiit ut ad Caesarem mitteretur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit…